Kwaidan - De Femina Nivea
XII ・ X ・ MMXXVI
Quidam hieme duo lignatōres – senex atque juvenis – per silvam errabant. Tam mala tempestas erat, ut itinera nive tecta essent, neque viri domum reverti possent. Tandem casam parvum invenērunt et ibi manēre statuērunt. Statim se vestibus texērunt et obdormivērunt.
Tum vir juvenis, qui nepos senis erat, puellam candidam casam intrare vīdit. Sine motū spectabat puellam senem dormientem appropinquare eumque tangere, et animam e corpore senis abducere. Perterritus juvenis oculos clausit, ne puella animadverteret, sed ob cupiditatem magnam aperuit paulisper – puella candida apud eum stabat, eumque oculis sive murtuis, sive pulcherrimis spectabat. Tum dixit:
– Te quoque occidere volui, sed facies tua mihi nimium placet. Si vitam suam servare vis, nemini de rebus hic visis nuntiare debes. Consentisne?
– Consentio.
– Cave! Si non feceris ut promisisti, statim te occidam!
Juvenis statim obdormivit, atque mane mirabatur se somnium mirabile vidisse. Sed cum avum immotum videret, statim intellexit se aut deam aut daemonem obvenisse. Tempestas tranquillia facta est, lignator igitur domum petivit, tristitiae plenus. Cum veniret, avae suae dixit se et avum mala tempestate oppressos esse, casam invenisse, sed avum frigore mortuum esse. Tum totum mensem aegrotabat, sed nihil de virginā dixit.
Vere denuo petivit, ut ligna caederet atque in foro postquam venderet. Per silvam errans subito virginem solam vidit. Ei appropinquavit atque rogavit:
– Quae es, femina, cur sola per silvam ambulas?
– Virgina orba sum. Pater meus moritur atque antea jussit me urbem invenire ibīque laborare, ne morerer. Scisne iter ad urbem?
– Vero scio. Sentisne famem? Ego non procul vivo cum avā meā. Nos non saepe hospites habemus et laeti erimus si venis.
– Bene, veniamus.
Itaque vir feminam domum duxit et avae ostendit. Ava ei manere suasit, tum diem post diem femina cum familia vivere coepit.
Decem annos laeti vivebant. Vir et femina nunc tres liberos habebant. Vicinae mirabantur quod per totos decem annos femina formosa atque juvenis mansisset. Illa dicebat se cotidie lavari atque laete vivere, lentius et lentius igitur senescere.
Vespere conjuges loquebantur:
– Cras dies festus erit. Ego tibi calceos pulchros feci, – vir inquit.
– Gratias tibi ago, – femina respondit, – fecisne calceos libris nostris?
– Certe feci! Aspice! – vir parvos calceos uxori ostendit.
– Gaudeo te tales formosos calceos fecisse!
Vir risit.
– Nunc te intueor et pulcherrimam feminam video. Numquam tales feminas vidi... fortasse ante decem annos.
– Mane, nugas dicis.
– Non nugas... sed nemini hanc rem mirabilem dixi.
Femina tacuit.
– Ea nocte qua avus meus mortuus est, – vir perrexit, – niveam vidi feminam in casā. Illa animam avi cepit, avus subito pallidus factus est. Memini eam pulcherrimam fuisse... neminem pulchriorem vidi quam te et illam!
Tum uxor ejus surrexit atque irata eum spectavit. Vir subito rogavit:
– Nonne puella illa es?
– Dixi tibi ne umquam de hac re narrares. Consensisti, et scis te occidendum esse pro hoc peccato promissi. Audi igitur. Non possum te caedere prope liberos nostros, amo enim eos. Sed si eos bene non curaveris subito veniam et in te impetum faciam.
Haec locuta evanuit.
- pallidus
- pale, white