Praecipius Fabulae De Frankensteine De Aestate De Crimine Vero De Rete Maculoso De Geminis Cacuminis De Anulo Mirabile De Nigella De Malo Lusco De Auctore

De Crimine Vero

XXIX ・ VI ・ MMXXVI

Homines maxime delectant fabulae ubi res durae crudeliter narrantur. Cur ita accidit? Sumusne omnes cupidi rerum ferocium aut aliquid ab animalibus in animis ferimus? Non maxime certus sum de anima dicere sed censeo naturam humanam non procul ab animali esse. Rationem optimam vero habemus sed non satis est per rationem de hominibus judicare. Homo quoque mentem habet, quae eum celerius movet quam ratio. Atque menti est curiosa esse ut pericula vitet. Hoc modo de attractione rerum crudelium censeo. Certe possunt mentes aegrotae esse et malorum plenae.

Tales res mihi quoque placunt. Non ita mihi placunt terribiles dolores quam fabulae ipsae, nam jus et fatum ostendunt. Nuper spectaculum vidi de malo necatore qui pueros parvos necabat et per multos annos captus esse non poterat. "Piscator" nomen ei erat, non enim piscari solebat, sed puer, qui mentitus est, quod eum vidit et nomen scivit, tale modo appellabatur. Pars prima spiritum rapiens me magis delectavit quam secunda. Et fabula animum tetigit, et auctores optime egerunt, itaque fere potui se a spectaculo abstinere.

Cur homines alios secare incipiunt? Num malum magnum in animis ejorum a principio est, aut omnes per res terribiles malos fieri possunt? Non certus sum si aliquando cognoscemus.


crimen, -nis (n)
a crime
investigātor
investigator, officer
lex, legis (f)
a law
injuria
trauma, injury
secta, familia, schola
religious sect
latro, latrōnis (m)
criminal
mentior 4
to lie