De Rete Maculoso
XXX ・ V ・ MMXXVI
Quid est rete maculosum? Hoc verbum a me inductum est, quia non est in lingua Latina. Censeo satis est fabulas atque res vitae meae scribere, et de aliqua re difficili scribere oportet, ut verbis novis utar.
Ad rete maculosum redeamus. Novimus de rete interreto quid totum orbem cingit, quo homines fere ex quoquo loco uti possunt. Rete maculosum simile est, in una re autem discrepat. Interretum funibus electricis utitur, ut nuntia transmittat. In multis locis stationes esse debent. Quaeque machina peculiaris numerum habet, ut nuntia mittat atque accipiat. In rete maculoso funibus electricis non utiuntur. Per aerem tamen, per undas radiophonicas, nuntia transmittuntur. Certe tale rete nuntia magna trahere non potest, sed satis est ad parvae epistulae mittendum.
Qua de causa his retibus utendum est? Novimus interretum non semper ut solebat laborat. Non possumus semper et in ullo loco amicis nuntia scribere, ut solemus. Et non scimus sive pejus, sive melius erit, sed ad malum parare necesse est. Rete maculosum utile est in agris magnis ubi interretum non est, agricolae autem nuntia transmittere vollunt. In montibus atque in silvis quoque valde utile rete maculosum est, quia homines magno spatio divisis loqui adjuvat. Nunc item homines loqui volunt, cum interretum non laboret, rete maculosum igitur utuntur.
Non possunt principes patriae nostrae hoc rete intercipere quia non est unus locus per quem omnes nuntia transmittuntur. Ecce differentia a rete interreto. Si una pars retis nuntia per unum iter mittere non potest, aliud iter probat. Certe hoc rete non tam magnum est, nec melius interreto, nec celerius. Sed facultas aliqua loquendi multo melius est quam hanc facultatem omnino non habere.
- rete maculosum
- mesh network
- funis electricus
- wire cable
- peculiaris, e
- special, own, relating to private property
- undae radiophonicae
- radio waves