Praecipius Fabulae De Frankensteine De Aestate De Crimine Vero De Rete Maculoso De Geminis Cacuminis De Anulo Mirabile De Nigella De Malo Lusco De Auctore

De Nigella

V ・ IV ・ MMXXVI

Olim vivebat vir pecuniosus. Marita eius benigna erat filiaque formosa, Maria nomine. Marita autem mortua est nam alteram feminam uxorem duxit quae vidua erat. Illa duas filias habebat utraque improba malaque erat. Modo Mariae illudebant, prae se ipsas laborare jubebant. Cum nihil ad laborandum esset, apud focum sedere atque cinerem capere cogebant. Itaque Maria semper sordida erat nam Nigella virgo vocabatur.

Quadam die rex, qui eo loco regnabat, sibi sponsam eligere statuit itaque magnam saltationem facere jussit et omnes homines ad se vocavit. Tum noverca cum filiis suis saltatione parata Mariam secum persequi negaverunt. Illis profectis, Maria domi mansit et mixtum frumenti et cineris per particulos dividere coacta erat.

Maria ad vestibulum venit et valde ploravit. Mox duae columbae advolaverunt, frumentum dividere Mariam adjuverunt, deinde in umeros Mariae consederunt, statim Maria veste pulcherrima induta apparuit.

– Age, – aiunt columbae, – ad festum, modo hora sexta domum pete.

Cum Maria regiam intraret, omnes eam spectare coeperunt. Rex ipse ea maxime delectatus est. Noverca cum sororibus autem Mariam non cognoverunt. Maria modo saltabat, modo jocabat cum virginibus aliis, tum hora sexta meminit, quod columbae ei dixerant, et statim domum petivit. Rex eam persecutus est, ut rogaret, quae illa est, sed Mariam invenire non potuit.

Altero die rex iterum festum fecit. Filiae novercae vestimenta induunt et Mariam vocant:

– Age, Nigella, indue nobis, vestimenta purge atque cenam fac!

Maria omni facto vesperi in regia saltaverat et luserat atque hora sexta domum revertit. Rex eam petere conatus invenire autem non potuit.

Die tertio denuo festum magnum erat. Columbae Mariam pulcherrime induerant. Regiam venit, tam ludebat, tam saltabat, quoniam de hora sexta oblita est. Rex scalam pice liquida contegere jussit, ne Maria aufugeret. Tum Maria domum petivit, sed unus calceus super scalam mansit. Rex eum invenit et die sequenti virginem, quae calceum demissit, reperire jussit.

Totum oppidum investigabant, nemo pedem idoneum habuit. Tandem ad novercam Mariae veniunt eum rogaverunt, ut filiae calceum induerent. Calceo capto ad pedem filiae maximae natu induere conata est. Non potest calceum induere: pes nimis magnus est.

– Caede digitum magnum! – mater filiae inquit. – Cum regina fueris, tibi ambulare necesse non erit.

Filia digitum magnum caedit, calceum induit. Servi regis eam ad regem ducere volunt, sed columbae volantes clamant: "Sanguis super pedem est! Sanguis super pedem est!" Servi vident: calceus plenus sanguinis est.

– Illa, – inquunt, – non idonea est.

Tum noverca ad filiam mediam venit, calceum induere conata est. Iterum digitum caedit, sed simul columbae clamaverunt: "Sanguis est! Sanguis est!"

Subito servi Mariam viderunt. Eam calceum induere jusserunt. Calceo induto, extemplo Maria veste pulcherrima induta apparuit. Filiae novercae miratae sunt! Simul Maria ad regem abducta est et die sequenti rex eam uxorem duxit. Cum templum intrarent, columbae super humeros Mariae sedebant. Cum templum exirent, columbae ad filias novercae volabant et rostris singulos oculos eruerunt.


illudo, illusi, illusum 3
to make unhappy, to mock
moneo, monui, monitum
to teach, instruct, warn, remind
cinis, cineris 3 (m/f)
an ash
cogo, coegi, coactum 3
to make smb. to do smth.
sponsa, -ae (f)
a bride
maneo, mansi, mansum 2
to stay, remain
vestibulum, -i (n)
porch
columba, -ae (f)
a dove
regia, -ae (f)
a palace
calceus
a shoe